Msza św. po łacinie

Łacina nie przestała być językiem Kościoła katolickiego. Chociaż Msza św. odprawiana jest w językach narodowych, gdy zbiorą się wierni z różnych stron świata, bardzo często modlą się po łacinie.

PREX EUCHARISTICA I (I Modlitwa Eucharystyczna)


Dòminus vobìscum

Et cum spiritu tuo.

Sursum Corda.

Habèmus ad Dòminum.

Gràtias agàmus Dòmino

Deo nostro.

Dignum et iustum est.


Vere dignum et iustum est,
aequum et salutàre, nos tibi,
sancte Pater, semper et ubìque gràtias àgere
per Filium dilectiònis tuae
Iesum Christum.
Verbum tuum, per quod cuncta fecìsti:
quem misìsti nobis Salvatòrem et Redemptòrem,
incarnàtum de Spìritu Sancto et ex Virgine natum.
Qui voluntàtem tuam adìmplens
et pòpulum tibi sanctum acquirens
extèndit manus cum paterètur,
ut mortem sòlveret et resurrectiònem manifestàret.
Et ìdeo cum Angelis
et òmnibus Sanctis
glòriam tuam praedicàmus,
una voce dicèntes:


Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.
Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

Te igitur, clementissime Pater,
per Iesum Christum, filium tuum, Dominum nostrum,
supplices, ac petimus, uti accepta habeas
et benedicas, haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata.


In primis, quae tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica:

quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum: una cum famulo tuo Papa nostro N.
et Antistite nostro N.
et omnibus orthodoxis atque catholicae et apostolicae fidei cultoribus.
Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum
et omnium circumstantium,
quorum tibi fides cognita est et nota devotio,
pro quibus tibi offerimus:
vel qui tibi offerunt hoc sacrificium laudis,
pro se suisque omnibus: pro redemptione animarum suarum,
pro spe salutis et incolumitatis suae:
tibique reddunt vota sua aeterno Deo, vivo et vero.
Communicantes, et memoriam venerantes,
in primis gloriosae semper Virginis Mariae,
Genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi:
sed et beati Ioseph eiusdem Virginis Sponsi,
et beatorum Apostolorum ac Martyrum tuorum,
et omnium Sanctorum tuorum;
quorum meritis precibusque concedas,
ut in omnibus protectionis tuae muniamur auxilio.
Hanc igitur oblationem servitutis nostrae,
sed et cunctae familiae tuae, quaesumus,
Domine, ut placatus accipias;
diesque nostros in tua pace disponas,
atque ab aeterna damnatione nos eripi,
et in electorum tuorum iubeas grege numerari.


Quam oblationem tu, Deus, in omnibus, quaesumus,
benedictam, adscriptam, ratam, rationabilem,
acceptabilemque facere digneris:
ut nobis Corpus et Sanguis fiat,
dilectissimi Filii tui, Domini nostri Iesu Christi.

Qui, pridie quam pateretur,
accepit panem in sanctas ac venerabiles manus suas,
et elevatis oculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipotentem,
tibi gratias agens benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE, ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo, postquam caenatum est,
accipiens et hunc praeclarum calicem
in sanctas ac venerabiles manus suas,
item tibi gratias agens benedixit,
deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET AETERNI TESTAMENTI:
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

Mysterium fidei.

Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur, donec venias.

Unde et memores, Domine, nos servi tui,
sed et plebs tua sancta, eiusdem Christi Filii tui,
Domini nostri, tam beatae passionis,
nec non ab inferis resurrectionis,
sed et in caelos gloriosae ascensionis:
offerimus praeclarae maiestati tuae de tuis donis ac datis
hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam,
Panem sanctum vitae aeternae
et Calicem salutis perpetuae.
Supra quae propitio ac sereno vultu respicere digneris:
et accepta habere dignatus es munera pueri tui iusti Abel,
et sacrificium Patriarchae nostri Abrahae
et quod tibi obtulit summus sacerdos tuus Melchisedech,
sanctum sacrificum, immaculatam hostiam.

Supplices te rogamus, omnipotens Deus:
iube haec perferri per manus sancti Angeli tui
in sublime altare tuum, in conspectu divinae maiestatis tuae:
ut, quotquot ex hac altaris participatione
sacrosanctum Filii tui Corpus et Sanguinem sumpserimus,
omni benedictione caelesti et gratia repleamur.

Memento etiam, Domine, famulorum famularumque tuarum N. et N., qui nos praecesserunt cum signo fidei,
et dormiunt in somno pacis.
Ipsis, Domine, et omnibus in Christo quiescentibus,
locum refrigerii, lucis et pacis, ut indulgeas, deprecamur.

Nobis quoque peccatoribus
famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum sperantibus,
partem aliquam et societatem donare digneris
cum tuis sanctis Apostolis et Martyribus et omnibus Sanctis tuis:
intra quorum nos consortium,
non aestimator meriti,
sed veniae, quaesumus, largitor admitte.

Per Christum Dominum nostrum,
per quem haec omnia, Domine, semper bona creas,
sanctificas, vivificas, benedicis, et praestas nobis.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso
est tibi, Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia saecula saeculorum.
Amen.

«« | « | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | » | »»

aktualna ocena |   |
głosujących |   |
Pobieranie.. Ocena | bardzo słabe | słabe | średnie | dobre | super |

Wiara_wesprzyj_750x300_2019.jpg
« » Kwiecień 2024
N P W Ś C P S
31 1 2 3 4 5 6
7 8 9 10 11 12 13
14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27
28 29 30 1 2 3 4
5 6 7 8 9 10 11
Pobieranie... Pobieranie...