Msza św. po łacinie

Łacina nie przestała być językiem Kościoła katolickiego. Chociaż Msza św. odprawiana jest w językach narodowych, gdy zbiorą się wierni z różnych stron świata, bardzo często modlą się po łacinie.

PREX EUCHARISTICA II (II Modlitwa Eucharystyczna)

Vere Sanctus es, Domine, fons omnis sanctitatis.
Haec ergo dona, quaesumus,
Spiritus, tui rore sanctifica, ut nobis Corpus et + Sanguis fiant
Domini nostri Iesu Christi.

Qui cum passioni voluntarie traderetur,
accepit panem et gratias agens fregit,
deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo, postquam cenatum est,
accipiens et calicem, iterum gratias agens
dedit discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS
MEI NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

Mysterium fidei.

Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur,
donec venias.

Memores igitur mortis et resurrectionis eius,
tibi, Domine, panem vitae et calicem salutis offerimus,
gratias agentes quia nos dignos habuisti astare coram te
et tibi ministrare.
Et supplices deprecamur
ut Corporis et Sanguinis Christi participes
a Spiritu Sancto congregemur in unum.

Recordare, Domine, Ecclesiae tuae toto orbe diffusae,
ut eam in caritate perficias
una cum Papa nostro N. et Episcopo nostro N. et universo clero.

Memento etiam fratrum nostrorum,
qui in spe resurrectionis dormierunt,
omniumque in tua miseratione defunctorum,
et eos in lumen vultus tui admitte.

Omnium nostrum, quaesumus, miserere,
ut cum beata Dei Genetrice Virgine Maria,
beatis Apostolis et omnibus Sanctis,
qui tibi a saeculo placuerunt
aeternae vitae mereamur esse consortes,
et te laudemus et glorificemus
per Filium tuum Iesum Christum.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia saecula saeculorum.
Amen.

«« | « | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | » | »»

aktualna ocena |   |
głosujących |   |
Pobieranie.. Ocena | bardzo słabe | słabe | średnie | dobre | super |

Wiara_wesprzyj_750x300_2019.jpg
« » Marzec 2024
N P W Ś C P S
25 26 27 28 29 1 2
3 4 5 6 7 8 9
10 11 12 13 14 15 16
17 18 19 20 21 22 23
24 25 26 27 28 29 30
31 1 2 3 4 5 6
Pobieranie... Pobieranie...