Msza św. po łacinie

Łacina nie przestała być językiem Kościoła katolickiego. Chociaż Msza św. odprawiana jest w językach narodowych, gdy zbiorą się wierni z różnych stron świata, bardzo często modlą się po łacinie.

PREX EUCHARISTICA IV (IV Modlitwa Eucharystyczna)

Confitemur tibi, Pater sancte,
quia magnus es et omnia opera tua
in sapientia et caritate fecisti.
Hominem ad tuam imaginem condidisti,
eique commisisti mundi curam universi,
ut, tibi soli Creatori serviens,
creaturis omnibus imperaret.

Et cum amicitiam tuam, non oboediens, amisisset,
non eum dereliquisti in mortis imperio.

Omnibus enim misericorditer subvenisti,
ut te quaerentes invenirent.
Sed et foedera pluries hominibus obtulisti
eosque per prophetas erudisti in exspectatione salutis.

Et sic, Pater sancte, mundum dilexisti,
ut, completa plenitudine temporum,
Unigenitum tuum nobis mitteres Salvatorem.

Qui, incarnatus de Spiritu Sancto
et natus ex Maria Virgine,
in nostra condicionis forma est conversatus
per omnia absque peccato;
salutem evangelizavit pauperibus,
redemptionem captivis, maestis corde laetitiam.


Ut tuam vero dispensationem impleret,
in mortem tradidit semetipsum
ac, resurgens a mortuis, mortem
destruxit vitamque renovavit.
Et, ut non amplius nobismetipsis viveremus,
sed sibi qui pro nobis mortuus est atque surrexit,
a te, Pater, misit Spiritum Sanctum
primitias credentibus,
qui, opus suum in mundo perficiens,
omnem sanctificationem compleret.

Quaesumus igitur, Domine,
ut idem Spiritus Sanctus
haec munera sanctificare dignetur,
ut Corpus et + Sanguis fiant
Domini nostri Iesu Christi
ad hoc magnum mysterium celebrandum,
quod ipse nobis reliquit in foedus aeternum.

Ipse enim, cum hora venisset
ut glorificaretur a te, Pater sancte,
ac dilexisset suos qui erant in mundo,
in finem dilexit eos:
et cenantibus illis accepit panem,
benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.

Simili modo accipiens calicem,
ex genimine vitis repletum,
gratias egit, deditque discipulis suis, dicens:

ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.

Mysterium fidei.

Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur,
donec venias.

Unde et nos, Domine,
redemptionis nostrae memoriale nunc celebrantes,
mortem Christi eiusque descensum
ad inferos recolimus,
eius resurrectionem et ascensionem
ad tuam dexteram profitemur,
et, exspectantes ipsius adventum in gloria,
offerimus tibi eius Corpus et Sanguinem,
sacrificium tibi acceptabile et toti mundo salutare.

Respice, Domine, in Hostiam,
quam Ecclesiae tuae ipse parasti,
et concede benignus omnibus
qui ex hoc uno pane participabunt
et calice, ut, in unum corpus
a Sancto Spiritu congregati,
in Christo hostia viva perficiantur,
ad laudem gloriae tuae.

Nunc ergo, Domine, omnium recordare,
pro quibus tibi hanc oblationem offerimus:
in primis famuli tui, Papae nostri N.,
Episcopi nostri N.,
et Episcoporum ordinis universi,
sed et totius cleri, et offerentium,
et circumstantium, et cuncti populi tui,
et omnium, qui te quaerunt corde sincero.

Memento etiam illorum, qui obierunt in pace Christi tui,
et omnium defunctorum, quorum fidem tu solus cognovisti.

Nobis omnibus, filiis tuis, clemens Pater, concede,
ut caelestem hereditatem consequi valeamus
cum beata Virgine, Dei Genetrice, Maria,
cum Apostolis et Sanctis tuis in regno tuo,
ubi cum universa creatura,
a corruptione peccati et mortis liberata,
te glorificemus per Christum Dominum nostrum,
per quem mundo bona cuncta largiris.

Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria
per omnia saecula saeculorum.
Amen.

«« | « | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | » | »»

aktualna ocena |   |
głosujących |   |
Pobieranie.. Ocena | bardzo słabe | słabe | średnie | dobre | super |

Wiara_wesprzyj_750x300_2019.jpg
« » Kwiecień 2024
N P W Ś C P S
31 1 2 3 4 5 6
7 8 9 10 11 12 13
14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27
28 29 30 1 2 3 4
5 6 7 8 9 10 11
Pobieranie... Pobieranie...