Komentarze biblijne i liturgiczne, propozycje śpiewów, homilie, Biblijne konteksty i inne.
więcej »Łacina nie przestała być językiem Kościoła katolickiego. Chociaż Msza św. odprawiana jest w językach narodowych, gdy zbiorą się wierni z różnych stron świata, bardzo często modlą się po łacinie.
PREX EUCHARISTICA III (III Modlitwa Eucharystyczna)
Vere sanctus es, Domine,
et merito te laudat omnis a te condita creatura,
quia per Filium tuum, Dominum nostrum Iesum Christum,
Spiritus Sancti operante virtute
vivificas et sanctificas universa,
et populum tibi congregare non desinis,
ut a solis ortu usque ad occasum
oblatio munda offeratur nomini tuo.
Supplices ergo te, Domine, deprecamur,
ut haec munera, quae tibi sacranda detulimus,
eodem Spiritu sanctificare digneris,
ut Corpus et + Sanguis fiant Filii tui Domini nostri Iesu Christi,
cuius mandato haec mysteria celebramus.
Ipse enim in qua nocte tradebatur
accepit panem et tibi gratias agens
benedixit, fregit, deditque discipulis suis, dicens:
ACCIPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES:
HOC EST ENIM CORPUS MEUM,
QUOD PRO VOBIS TRADETUR.
Simili modo, postquam cenatum est,
accipiens calicem, et tibi gratias agens benedixit,
deditque discipulis suis, dicens:
ACCIPITE ET BIBITE EX EO OMNES:
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI
NOVI ET AETERNI TESTAMENTI,
QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDETUR
IN REMISSIONEM PECCATORUM.
HOC FACITE IN MEAM COMMEMORATIONEM.
Mysterium fidei.
Mortem tuam annuntiamus, Domine,
et tuam resurrectionem confitemur,
donec venias.
Memores igitur, Domine,
eiusdem Filii tui salutiferae passionis
necnon mirabilis resurrectionis et ascensionis in caelum,
sed et praestolantes alterum eius adventum,
offerimus tibi, gratias referentes,
hoc sacrificium vivum et sanctum.
Respice, quaesumus,
in oblationem Ecclesiae tuae
et, agnoscens Hostiam, cuius voluisti immolatione placari,
concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur,
Spiritu eius Sancto repleti,
unum corpus et unus spiritus inveniamur in Christo.
Ipse nos tibi perficiat munus aeternum,
ut cum electis tuis hereditatem consequi valeamus,
inprimis cum beatissima Virgine, Dei Genetrice, Maria,
cum beatis Apostolis tuis
et gloriosis Martyribus (cum Sancto N.)
et omnibus Sanctis,
quorum intercessione perpetuo apud te confidimus adiuvari.
Haec Hostia nostrae reconciliationis proficiat,
quaesumus, Domine,
ad totius mundi pacem atque salutem.
Ecclesiam tuam, peregrinantem in terra,
in fide et caritate firmare digneris
cum famulo tuo Papa nostro N.
et Episcopo nostro N.,
cum episcopali ordine et universo clero
et omni populo acquisitionis tuae.
Votis huius familiae,
quam tibi astare voluisti, adesto propitius.
Omnes filios tuos ubique dispersos
tibi, clemens Pater, miseratus coniunge.
Fratres nostros defunctos,
et omnes qui, tibi placentes, ex hoc saeculo transierunt,
in regnum tuum benignus admitte,
ubi fore speramus,
ut simul gloria tua perenniter satiemur,
per Christum Dominum nostrum,
per quem mundo bona cuncta largiris.
Per ipsum, et cum ipso, et in ipso,
est tibi Deo Patri omnipotenti,
in unitate Spiritus Sancti,
omnis honor et gloria per omnia saecula saeculorum.
Amen.
aktualna ocena | |
głosujących | |
Ocena |
bardzo słabe |
słabe |
średnie |
dobre |
super |